Gaudeamus igitur

1.
Gaudeamus igitur,
iuvenes dum sumus
post iucundam iuventutem
post molestam senectutem
nos habebit humus!

2.
Ubi sunt, qui ante nos
in mundo fuere?
Vadite ad superos,
transite ad inferos,
ubi iam fuere.

3.
Vita nostra brevis est,
brevi finietur,
venit mors velociter,
rapit nos atrociter,
nemini parcetur.

4.
Vivat academia,
vivant professores,
vivat membrum quodlibet,
vivant membra quaelibet,
semper sint in flore!

5.
Vivant omnes virgines,
faciles, formosae,
vivant et mulieres,
tenerae, amabiles,
bonae, laboriosae!

6.
Vivat et res publica
et qui illam regit,
vivat nostra civitas,
maecenatum caritas,
quae nos hic protegunt.

C. W. Kindleben 1781